Abraxas Biblioteca Contributi Fraternitas Prospettive Saggi
            

Dal Libro di Giovanni
rituale cataro Cathar Ritual (ms. Lyon, Bibl. mun., PA 36)


[1.20] 1In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 

[1.21]
 2Hoc erat in princi[pi]o apud Deum. 

[1.22]
 3Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nichil. 

[1.23] Quod factum est 
4in ip[s]o, vita erat, et vita erat lux hominum. 

[1.24]
 5Et lux in tenebris lucet, et tenebre eam non conprenderumt. 

[1.25]
 6Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Iohannes. 

[1.26]
 7Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederet per illum.

[1.27] 
8Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 

[1.28]
 9Erat lux vera, que illuminat ho[m]nem hominem venientem in hunc mumdum. 

[1.29] 
10In mundo erat, et mundus per ip

sum factus est, et mundus eum non cognovit.

[1.30]
 11In propria venit, et sui eum non receperut.

[1.31]
 12Quotquot autem receperumt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credumt in nomine eius, 13qui non ex sanguinibus, neque ex volontate carnis, /236a/ neque ex volontate viri, sed ex Deo nati sunt. 

[1.32]
 14Et Verbum caro factum est, et abitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gracie et veritatis. 

[1.33]
 15Iohannes testimonium peribet de ipso, et clamabat dicens: Hic est, quem dixi: Qui pos me venturus est, ante me factus est, qui[a] prior me erat. 

[1.34]
 16Et de plenitudine eius nos omnes accepimus graciam pro gracia.

[1.35]
 17Quia lex per Moysen data est, gracia e veritas per Iesum Christum facta est.




     
       



Tutti i diritti sono riservati a www.paxpleroma.it e www.fuocosacro.com
Lex Aurea è una rivista registrata presso il tribunale di Prato
per collaborazioni o richieste si prega di contattare direttamente il gestore del sito